Ovidio, Met. Libro I, vv. 5-75

 

Ovidio Le Metamorfosi, Libro I, vv. 5-75

 

“Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum

unus erat toto naturae vultus in orbe,

quem dixere chaos: rudis indigestaque moles

nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem

non bene iunctarum discordia semina rerum.

nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,

nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,

nec circumfuso pendebat in aere tellus

ponderibus librata suis, nec bracchia longo

margine terrarum porrexerat Amphitrite;

utque erat et tellus illic et pontus et aer,

sic erat instabilis tellus, innabilis unda,

lucis egens aer; nulli sua forma manebat,

obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno

frigida pugnabant calidis, umentia siccis,

mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.

Hanc deus et melior litem natura diremit.

nam caelo terras et terris abscidit undas

et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.

quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,

dissociata locis concordi pace ligavit:

ignea convexi vis et sine pondere caeli

emicuit summaque locum sibi fecit in arce;

proximus est aer illi levitate locoque;

densior his tellus elementaque grandia traxit

et pressa est gravitate sua; circumfluus umor

ultima possedit solidumque coercuit orbem.

Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum

congeriem secuit sectamque in membra coegit,

principio terram, ne non aequalis ab omni

parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.

tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis

iussit et ambitae circumdare litora terrae;

addidit et fontes et stagna inmensa lacusque

fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,

quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,

in mare perveniunt partim campoque recepta

liberioris aquae pro ripis litora pulsant.

iussit et extendi campos, subsidere valles,

fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes,

utque duae dextra caelum totidemque sinistra

parte secant zonae, quinta est ardentior illis,

sic onus inclusum numero distinxit eodem

cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.

quarum quae media est, non est habitabilis aestu;

nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit

temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.

Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae

pondus aquae levius, tanto est onerosior igni.

illic et nebulas, illic consistere nubes

iussit et humanas motura tonitrua mentes

et cum fulminibus facientes fulgura ventos.

His quoque non passim mundi fabricator habendum

aera permisit; vix nunc obsistitur illis,

cum sua quisque regat diverso flamina tractu,

quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.

Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit

Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;

vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,

proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones

horrifer invasit Boreas; contraria tellus

nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.

haec super inposuit liquidum et gravitate carentem

aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.

Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,

cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca,

sidera coeperunt toto effervescere caelo;

neu regio foret ulla suis animalibus orba,

astra tenent caeleste solum formaeque deorum,

cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,

terra feras cepit, volucres agitabilis aer.”