Ovidio, Met., Libro I, vv. 568-582.

 

 Ovidio Le Metamorfosi, Libro I , vv. 568-582.

 

“Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit

silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo

effusus Pindo spumosis volvitur undis

deiectuque gravi tenues agitantia fumos

nubila conducit summisque adspergine silvis

inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat:

haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni

amnis, in his residens facto de cautibus antro,

undis iura dabat nymphisque colentibus undas.

conveniunt illuc popularia flumina primum,

nescia, gratentur consolenturne parentem,

populifer Sperchios et inrequietus Enipeus

Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas,

moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos,

in mare deducunt fessas erroribus undas.”