Ovidio, Met., Libro I, vv. 747- 779.

 

Le Metamorfosi, Libro I , vv. 747- 779.

 

“Huic Epaphus magni genitus de semine tandem

creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti

templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis

Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem

nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum

non tulit Inachides ‘matri’ que ait ‘omnia demens

credis et es tumidus genitoris imagine falsi.’

erubuit Phaethon iramque pudore repressit

et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem

‘quo’ que ‘magis doleas, genetrix’ ait, ‘ille ego liber,

ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis

et dici potuisse et non potuisse refelli.

at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,

ede notam tanti generis meque adsere caelo!’

dixit et inplicuit materno bracchia collo

perque suum Meropisque caput taedasque sororum

traderet oravit veri sibi signa parentis.

ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira

mota magis dicti sibi criminis utraque caelo

bracchia porrexit spectansque ad lumina solis

‘per iubar hoc’ inquit ‘radiis insigne coruscis,

nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,

hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,

Sole satum; si ficta loquor, neget ipse videndum

se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris!

nec longus labor est patrios tibi nosse penates.

unde oritur, domus est terrae contermina nostrae:

si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!’

emicat extemplo laetus post talia matris

dicta suae Phaethon et concipit aethera mente

Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos

sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.”