Ovidio | Le Metamorfosi, Libro II , vv. 1-102.
“Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo, cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae. materiam superabat opus: nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi. caeruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem Aegaeona suis inmania terga lacertis Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, pars in mole sedens viridis siccare capillos, pisce vehi quaedam: facies non omnibus una, non diversa tamen, qualem decet esse sororum. terra viros urbesque gerit silvasque ferasque fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. haec super inposita est caeli fulgentis imago, signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. Quo simul adclivi Clymeneia limite proles venit et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus consistitque procul; neque enim propiora ferebat lumina: purpurea velatus veste sedebat in solio Phoebus claris lucente smaragdis. a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. Ipse loco medius rerum novitate paventem Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit ‘quae’ que ‘viae tibi causa? quid hac’ ait ‘arce petisti, progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?’ ille refert: ‘o lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius, nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignora da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!’ dixerat, at genitor circum caput omne micantes deposuit radios propiusque accedere iussit amplexuque dato ‘nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene veros’ ait ‘edidit ortus, quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud me tribuente feras! promissi testis adesto dis iuranda palus, oculis incognita nostris!’ vix bene desierat, currus rogat ille paternos inque diem alipedum ius et moderamen equorum. Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque concutiens inlustre caput ‘temeraria’ dixit ‘vox mea facta tua est; utinam promissa liceret non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. dissuadere licet: non est tua tuta voluntas! magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis munera conveniant nec tam puerilibus annis: sors tua mortalis, non est mortale, quod optas. plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto; vasti quoque rector Olympi, qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, non agat hos currus: et quid Iove maius habemus? ardua prima via est et qua vix mane recentes enituntur equi; medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre fit timor et pavida trepidat formidine pectus; ultima prona via est et eget moderamine certo: tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum sideraque alta trahit celerique volumine torquet. nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit inpetus, et rapido contrarius evehor orbi. finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis obvius ire polis, ne te citus auferat axis? forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo delubraque ditia donis esse: per insidias iter est formasque ferarum! utque viam teneas nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus violentique ora Leonis saevaque circuitu curvantem bracchia longo Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum. nec tibi quadripedes animosos ignibus illis, quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres incaluere animi cervixque repugnat habenis.— at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota! scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, pignora certa petis: do pignora certa timendo et patrio pater esse metu probor. adspice vultus ecce meos; utinamque oculos in pectora posses inserere et patrias intus deprendere curas! denique quidquid habet dives, circumspice, mundus eque tot ac tantis caeli terraeque marisque posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam. deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis! quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas), quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!’” |