Riferimento Metamorfosi Ovidio | Le Metamorfosi, Libro II , vv. 381-400.
“Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque datque animum in luctus et luctibus adicit iram officiumque negat mundo. ‘satis’ inquit ‘ab aevi sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore laborum! quilibet alter agat portantes lumina currus! si nemo est omnesque dei non posse fatentur, ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat! tum sciet ignipedum vires expertus equorum non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.’ Talia dicentem circumstant omnia Solem numina, neve velit tenebras inducere rebus, supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes excusat precibusque minas regaliter addit. colligit amentes et adhuc terrore paventes Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit (saevit enim) natumque obiectat et inputat illis.”
|