Ovidio, Met., Libro II, vv. 401-444.

 

Riferimento Metamorfosi Ovidio Le Metamorfosi, Libro II , vv. 401-444.

 

“At pater omnipotens ingentia moenia caeli

circuit et, ne quid labefactum viribus ignis

corruat, explorat. quae postquam firma suique

roboris esse videt, terras hominumque labores

perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi

cura suae: fontesque et nondum audentia labi

flumina restituit, dat terrae gramina, frondes

arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.

dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina

haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.

non erat huius opus lanam mollire trahendo

nec positu variare comas; ubi fibula vestem,

vitta coercuerat neglectos alba capillos;

et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,

miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla

gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est.

Ulterius medio spatium sol altus habebat,

cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;

exuit hic umero pharetram lentosque retendit

arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat

et pictam posita pharetram cervice premebat.

Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,

‘hoc certe furtum coniunx mea nesciet’ inquit,

‘aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!’

protinus induitur faciem cultumque Dianae

atque ait: ‘o comitum, virgo, pars una mearum,

in quibus es venata iugis?’ de caespite virgo

se levat et ‘salve numen, me iudice’ dixit,

‘audiat ipse licet, maius Iove.’ ridet et audit

et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,

nec moderata satis nec sic a virgine danda.

qua venata foret silva, narrare parantem

inpedit amplexu nec se sine crimine prodit.

illa quidem contra, quantum modo femina posset

(adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses),

illa quidem pugnat, sed quem superare puella,

quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor

Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva;

unde pedem referens paene est oblita pharetram

tollere cum telis et quem suspenderat arcum.

Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum

Maenalon ingrediens et caede superba ferarum

adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit

et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa”