Ovidio, Met. Libro II, vv. 508-530.

 

 Ovidio Le Metamorfosi, Libro II , vv. 508-530.

 

“Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex

fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn

Oceanumque senem, quorum reverentia movit

saepe deos, causamque viae scitantibus infit:

‘quaeritis, aetheriis quare regina deorum

sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum!

mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,

nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo

videritis stellas illic, ubi circulus axem

ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.

et vero quisquam Iunonem laedere nolit

offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?

o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!

esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas

sontibus inpono, sic est mea magna potestas!

vindicet antiquam faciem vultusque ferinos

detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit

cur non et pulsa ducit Iunone meoque

collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?

at vos si laesae tangit contemptus alumnae,

gurgite caeruleo septem prohibete triones

sideraque in caelo stupri mercede recepta

pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!”