Ovidio, Met. , Libro II, vv. 625-675.

 

 Ovidio Le Metamorfosi, Libro II , vv. 625-675.

 

“Ut tamen ingratos in pectora fudit odores

et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,

non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem

semina, sed natum flammis uteroque parentis

eripuit geminique tulit Chironis in antrum,

sperantemque sibi non falsae praemia linguae

inter aves albas vetuit consistere corvum.

Semifer interea divinae stirpis alumno

laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore;

ecce venit rutilis umeros protecta capillis

filia centauri, quam quondam nympha Chariclo

fluminis in rapidi ripis enixa vocavit

Ocyroen: non haec artes contenta paternas

edidicisse fuit, fatorum arcana canebat.

ergo ubi vaticinos concepit mente furores

incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,

adspicit infantem ‘toto’ que ‘salutifer orbi

cresce, puer!’ dixit; ‘tibi se mortalia saepe

corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas

fas erit, idque semel dis indignantibus ausus

posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita,

eque deo corpus fies exsangue deusque,

qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.

tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis

omnibus ut maneas nascendi lege creatus,

posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae

sanguine serpentis per saucia membra recepto;

teque ex aeterno patientem numina mortis

efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.’

restabat fatis aliquid: suspirat ab imis

pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,

atque ita ‘praevertunt’ inquit ‘me fata, vetorque

plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.

non fuerant artes tanti, quae numinis iram

contraxere mihi: mallem nescisse futura!

iam mihi subduci facies humana videtur,

iam cibus herba placet, iam latis currere campis

impetus est: in equam cognataque corpora vertor.

tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.’

talia dicenti pars est extrema querellae

intellecta parum confusaque verba fuerunt;

mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur

sed simulantis equam, parvoque in tempore certos

edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.

tum digiti coeunt et quinos alligat ungues

perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris

et colli spatium, longae pars maxima pallae

cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,

in dextras abiere iubas, pariterque novata est

et vox et facies; nomen quoque monstra dedere.”