Ovidio | Le Metamorfosi, Libro , vv. 781-852.
“Quamvis tamen oderat illam, talibus adfata est breviter Tritonia dictis: ‘infice tabe tua natarum Cecropis unam: sic opus est. Aglauros ea est.’ haud plura locuta fugit et inpressa tellurem reppulit hasta. Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit successurumque Minervae indoluit baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit adflatuque suo populos urbesque domosque polluit et tandem Tritonida conspicit arcem ingeniis opibusque et festa pace virentem vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, iussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis praecordia sentibus inplet inspiratque nocens virus piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone venenum, neve mali causae spatium per latius errent, germanam ante oculos fortunatumque sororis coniugium pulchraque deum sub imagine ponit cunctaque magna facit; quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte anxia luce gemit lentaque miserrima tabe liquitur, et glacies incerto saucia sole, felicisque bonis non lenius uritur Herses, quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur. saepe mori voluit, ne quicquam tale videret, saepe velut crimen rigido narrare parenti; denique in adverso venientem limine sedit exclusura deum. cui blandimenta precesque verbaque iactanti mitissima ‘desine!’ dixit, ‘hinc ego me non sum nisi te motura repulso.’ ‘stemus’ ait ‘pacto’ velox Cyllenius ‘isto!’ caelestique fores virga patefecit: at illi surgere conanti partes, quascumque sedendo flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri: illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues labitur, et pallent amisso sanguine venae; utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlaesas vitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora venit vitalesque vias et respiramina clausit, nec conata loqui est nec, si conata fuisset, vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, oraque duruerant, signumque exsangue sedebat; nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.”
|