Ovidio, Met., Libro II, vv. 781-852.

 

 Ovidio Le Metamorfosi, Libro , vv. 781-852.

“Quamvis tamen oderat illam,

talibus adfata est breviter Tritonia dictis:

‘infice tabe tua natarum Cecropis unam:

sic opus est. Aglauros ea est.’ haud plura locuta

fugit et inpressa tellurem reppulit hasta.

Illa deam obliquo fugientem lumine cernens

murmura parva dedit successurumque Minervae

indoluit baculumque capit, quod spinea totum

vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,

quacumque ingreditur, florentia proterit arva

exuritque herbas et summa cacumina carpit

adflatuque suo populos urbesque domosque

polluit et tandem Tritonida conspicit arcem

ingeniis opibusque et festa pace virentem

vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.

sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,

iussa facit pectusque manu ferrugine tincta

tangit et hamatis praecordia sentibus inplet

inspiratque nocens virus piceumque per ossa

dissipat et medio spargit pulmone venenum,

neve mali causae spatium per latius errent,

germanam ante oculos fortunatumque sororis

coniugium pulchraque deum sub imagine ponit

cunctaque magna facit; quibus inritata dolore

Cecropis occulto mordetur et anxia nocte

anxia luce gemit lentaque miserrima tabe

liquitur, et glacies incerto saucia sole,

felicisque bonis non lenius uritur Herses,

quam cum spinosis ignis supponitur herbis,

quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur.

saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,

saepe velut crimen rigido narrare parenti;

denique in adverso venientem limine sedit

exclusura deum. cui blandimenta precesque

verbaque iactanti mitissima ‘desine!’ dixit,

‘hinc ego me non sum nisi te motura repulso.’

‘stemus’ ait ‘pacto’ velox Cyllenius ‘isto!’

caelestique fores virga patefecit: at illi

surgere conanti partes, quascumque sedendo

flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri:

illa quidem pugnat recto se attollere trunco,

sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues

labitur, et pallent amisso sanguine venae;

utque malum late solet inmedicabile cancer

serpere et inlaesas vitiatis addere partes,

sic letalis hiems paulatim in pectora venit

vitalesque vias et respiramina clausit,

nec conata loqui est nec, si conata fuisset,

vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat,

oraque duruerant, signumque exsangue sedebat;

nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.”