Ovidio, Met., Libro III, vv. 1-27

 

 Ovidio Le Metamorfosi, Libro III , vv. 1-27.

“Iamque deus posita fallacis imagine tauri

se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,

cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam

imperat et poenam, si non invenerit, addit

exilium, facto pius et sceleratus eodem.

orbe pererrato (quis enim deprendere possit

furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis

vitat Agenorides Phoebique oracula supplex

consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.

‘bos tibi’ Phoebus ait ‘solis occurret in arvis,

nullum passa iugum curvique inmunis aratri.

hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,

moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.’

vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,

incustoditam lente videt ire iuvencam

nullum servitii signum cervice gerentem.

subsequitur pressoque legit vestigia gressu

auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.

iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:

bos stetit et tollens speciosam cornibus altis

ad caelum frontem mugitibus inpulit auras

atque ita respiciens comites sua terga sequentis

procubuit teneraque latus submisit in herba.

Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae

figit et ignotos montes agrosque salutat.

Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros

et petere e vivis libandas fontibus undas.”