Ovidio, Met., Libro III, vv. 50-94.

 

 Ovidio Le Metamorfosi, Libro III , vv. 50-94.

“Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:

quae mora sit sociis, miratur Agenore natus

vestigatque viros. tegumen derepta leoni

pellis erat, telum splendenti lancea ferro

et iaculum teloque animus praestantior omni.

ut nemus intravit letataque corpora vidit

victoremque supra spatiosi tergoris hostem

tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,

‘aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis,

aut comes’ inquit ‘ero.’ dixit dextraque molarem

sustulit et magnum magno conamine misit.

illius inpulsu cum turribus ardua celsis

moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit

loricaeque modo squamis defensus et atrae

duritia pellis validos cute reppulit ictus;

at non duritia iaculum quoque vicit eadem,

quod medio lentae spinae curvamine fixum

constitit et totum descendit in ilia ferrum.

ille dolore ferox caput in sua terga retorsit

vulneraque adspexit fixumque hastile momordit,

idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,

vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.

tum vero postquam solitas accessit ad iras

causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,

spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,

terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit

ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.

ipse modo inmensum spiris facientibus orbem

cingitur, interdum longa trabe rectior adstat,

inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis

fertur et obstantis proturbat pectore silvas.

cedit Agenorides paulum spolioque leonis

sustinet incursus instantiaque ora retardat

cuspide praetenta: furit ille et inania duro

vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.

iamque venenifero sanguis manare palato

coeperat et virides adspergine tinxerat herbas;

sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu

laesaque colla dabat retro plagamque sedere

cedendo arcebat nec longius ire sinebat,

donec Agenorides coniectum in guttura ferrum

usque sequens pressit, dum retro quercus eunti

obstitit et fixa est pariter cum robore cervix.”