Ovidio, Met., Libro III, vv. 259-296.

 

 Ovidio Le Metamorfosi, Libro III , vv. 259-296.

“ […] Subit ecce priori

causa recens, gravidamque dolet de semine magni

esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit,

‘profeci quid enim totiens per iurgia?’ dixit,

‘ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno

rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra

sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque

et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est

contenta, et thalami brevis est iniuria nostri.

concipit++id derat++manifestaque crimina pleno

fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno

de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.

fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non

ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.’

Surgit ab his solio fulvaque recondita nube

limen adit Semeles nec nubes ante removit

quam simulavit anum posuitque ad tempora canos

sulcavitque cutem rugis et curva trementi

membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,

ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.

ergo ubi captato sermone diuque loquendo

ad nomen venere Iovis, suspirat et ‘opto,

Iuppiter ut sit’ ait; ‘metuo tamen omnia: multi

nomine divorum thalamos iniere pudicos.

nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,

si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta

Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,

det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!’

Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis

formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus.

cui deus ‘elige!’ ait ‘nullam patiere repulsam,

quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto

numina torrentis: timor et deus ille deorum est.’

laeta malo nimiumque potens perituraque amantis

obsequio Semele ‘qualem Saturnia’ dixit

‘te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,

da mihi te talem!’ voluit deus ora loquentis

opprimere: exierat iam vox properata sub auras.