Ovidio | Le Metamorfosi, Libro , vv. 285-388.
“Unde sit infamis, quare male fortibus undis Salmacis enervet tactosque remolliat artus, discite. causa latet, vis est notissima fontis. Mercurio puerum diva Cythereide natum naides Idaeis enutrivere sub antris, cuius erat facies, in qua materque paterque cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. is tria cum primum fecit quinquennia, montes deseruit patrios Idaque altrice relicta ignotis errare locis, ignota videre flumina gaudebat, studio minuente laborem. ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae; non illic canna palustris nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci; perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo caespite cinguntur semperque virentibus herbis. nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus flectere quae soleat nec quae contendere cursu, solaque naiadum celeri non nota Dianae. saepe suas illi fama est dixisse sorores “Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras et tua cum duris venatibus otia misce!” nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, nec sua cum duris venatibus otia miscet, sed modo fonte suo formosos perluit artus, saepe Cytoriaco deducit pectine crines et, quid se deceat, spectatas consulit undas; nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis, saepe legit flores. et tum quoque forte legebat, cum puerum vidit visumque optavit habere. ‘Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, quam se conposuit, quam circumspexit amictus et finxit vultum et meruit formosa videri. tunc sic orsa loqui: “puer o dignissime credi esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, sive es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; sed longe cunctis longeque beatior illa, si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.” nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit; nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. poscenti nymphae sine fine sororia saltem oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti “desinis, an fugio tecumque” ait “ista relinquo?” Salmacis extimuit “loca” que “haec tibi libera trado, hospes” ait simulatque gradu discedere verso, tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva delituit flexuque genu submisit; at ille, scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, huc it et hinc illuc et in adludentibus undis summa pedum taloque tenus vestigia tinguit; nec mora, temperie blandarum captus aquarum mollia de tenero velamina corpore ponit. tum vero placuit, nudaeque cupidine formae Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae, non aliter quam cum puro nitidissimus orbe opposita speculi referitur imagine Phoebus; vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, iam cupit amplecti, iam se male continet amens. ille cavis velox adplauso corpore palmis desilit in latices alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis signa tegat claro vel candida lilia vitro. “vicimus et meus est” exclamat nais, et omni veste procul iacta mediis inmittitur undis, pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, subiectatque manus, invitaque pectora tangit, et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; denique nitentem contra elabique volentem inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque adligat et cauda spatiantes inplicat alas; utve solent hederae longos intexere truncos, utque sub aequoribus deprensum polypus hostem continet ex omni dimissis parte flagellis. perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae denegat; illa premit commissaque corpore toto sicut inhaerebat, “pugnes licet, inprobe,” dixit, “non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum nulla dies a me nec me deducat ab isto.” vota suos habuere deos; nam mixta duorum corpora iunguntur, faciesque inducitur illis una. velut, si quis conducat cortice ramos, crescendo iungi pariterque adolescere cernit, sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur. ‘Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas semimarem fecisse videt mollitaque in illis membra, manus tendens, sed iam non voce virili Hermaphroditus ait: “nato date munera vestro, et pater et genetrix, amborum nomen habenti: quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde semivir et tactis subito mollescat in undis!” motus uterque parens nati rata verba biformis fecit et incesto fontem medicamine tinxit.’
|