Ovidio, Met., Libro I, vv. 209-243.

 

 Ovidio Le Metamorfosi, Libro I , vv. 209-243.

 

“Ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit;

quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.

contigerat nostras infamia temporis aures;

quam cupiens falsam summo delabor Olympo

et deus humana lustro sub imagine terras.

longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,

enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

Maenala transieram latebris horrenda ferarum

et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:

Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni

ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.

signa dedi venisse deum, vulgusque precari

coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,

mox ait “experiar deus hic discrimine aperto

an sit mortalis: nec erit dubitabile verum.”

nocte gravem somno necopina perdere morte

comparat: haec illi placet experientia veri;

nec contentus eo, missi de gente Molossa

obsidis unius iugulum mucrone resolvit

atque ita semineces partim ferventibus artus

mollit aquis, partim subiecto torruit igni.

quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma

in domino dignos everti tecta penates;

territus ipse fugit nactusque silentia ruris

exululat frustraque loqui conatur: ab ipso

colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis

vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.

in villos abeunt vestes, in crura lacerti:

fit lupus et veteris servat vestigia formae;

canities eadem est, eadem violentia vultus,

idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.

occidit una domus, sed non domus una perire

digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.

in facinus iurasse putes! dent ocius omnes,

quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas”