Ovidio, Met. Libro I, vv. 583-624.

 

Riferimento Metamorfosi Ovidio Le Metamorfosi, Libro I , vv. 583-624.

 

“Inachus unus abest imoque reconditus antro

fletibus auget aquas natamque miserrimus Io

luget ut amissam: nescit, vitane fruatur

an sit apud manes; sed quam non invenit usquam,

esse putat nusquam atque animo peiora veretur.

Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam

flumine et ‘o virgo Iove digna tuoque beatum

nescio quem factura toro, pete’ dixerat ‘umbras

altorum nemorum’ (et nemorum monstraverat umbras)

‘dum calet, et medio sol est altissimus orbe!

quodsi sola times latebras intrare ferarum,

praeside tuta deo nemorum secreta subibis,

nec de plebe deo, sed qui caelestia magna

sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.

ne fuge me!’ fugiebat enim. iam pascua Lernae

consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,

cum deus inducta latas caligine terras

occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.

Interea medios Iuno despexit in Argos

et noctis faciem nebulas fecisse volucres

sub nitido mirata die, non fluminis illas

esse, nec umenti sensit tellure remitti;

atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae

deprensi totiens iam nosset furta mariti.

quem postquam caelo non repperit, ‘aut ego fallor

aut ego laedor’ ait delapsaque ab aethere summo

constitit in terris nebulasque recedere iussit.

coniugis adventum praesenserat inque nitentem

Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam;

bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae,

quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde

quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.

Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor

desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.

quid faciat? crudele suos addicere amores,

non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc,

hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore,

sed leve si munus sociae generisque torique

vacca negaretur, poterat non vacca videri!”