Ovidio | Le Metamorfosi, Libro I , vv. 668-687.
“Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra ferre potest natumque vocat, quem lucida partu Pleias enixa est letoque det imperat Argum. parva mora est alas pedibus virgamque potenti somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis. haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce desilit in terras; illic tegumenque removit et posuit pennas, tantummodo virga retenta est: hac agit, ut pastor, per devia rura capellas dum venit abductas, et structis cantat avenis. voce nova captus custos Iunonius ‘at tu, quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo’ Argus ait; ‘neque enim pecori fecundior ullo herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.’ Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo detinuit sermone diem iunctisque canendo vincere harundinibus servantia lumina temptat. ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.”
|