Ovidio, Met., Libro I, vv. 668-687.

 

 Ovidio Le Metamorfosi, Libro I , vv. 668-687.

 

“Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra

ferre potest natumque vocat, quem lucida partu

Pleias enixa est letoque det imperat Argum.

parva mora est alas pedibus virgamque potenti

somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis.

haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce

desilit in terras; illic tegumenque removit

et posuit pennas, tantummodo virga retenta est:

hac agit, ut pastor, per devia rura capellas

dum venit abductas, et structis cantat avenis.

voce nova captus custos Iunonius ‘at tu,

quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo’

Argus ait; ‘neque enim pecori fecundior ullo

herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.’

Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo

detinuit sermone diem iunctisque canendo

vincere harundinibus servantia lumina temptat.

ille tamen pugnat molles evincere somnos

et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,

parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta

fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.”