Ovidio, Met., Libro I, vv. 689- 712.

 

Ovidio Le Metamorfosi, Libro I , vv. 689-712.

 

“Tum deus ‘Arcadiae gelidis sub montibus’ inquit

‘inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas

naias una fuit: nymphae Syringa vocabant.

non semel et satyros eluserat illa sequentes

et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque

rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat

virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae

falleret et posset credi Latonia, si non

corneus huic arcus, si non foret aureus illi;

sic quoque fallebat.

Redeuntem colle Lycaeo

Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta

talia verba refert — restabat verba referre

et precibus spretis fugisse per avia nympham,

donec harenosi placidum Ladonis ad amnem

venerit; hic illam cursum inpedientibus undis

ut se mutarent liquidas orasse sorores,

Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret,

corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres,

dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos

effecisse sonum tenuem similemque querenti.

arte nova vocisque deum dulcedine captum

‘hoc mihi colloquium tecum’ dixisse ‘manebit,’

atque ita disparibus calamis conpagine cerae

inter se iunctis nomen tenuisse puellae.”